monumenta.ch > Hieronymus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 46, 13
Verum quid agimus, nec quid deceat cogitantes, solum quod cupimus, hoc videmus? O quando tempus illud adveniet, cum anhelus nuntium viator apportet, Marcellam nostram ad Palaestinae littus appulsam: et toti Monachorum chori, tota virginum agmina concrepabunt? Obviam iam gestimus occurrere: et non expectato vehiculo, concitum pedibus ferre corpus. Tenebimus manus, ora cernemus; et a desiderato vix avellemur amplexu. Ergo ne erit illa dies, quando nobis liceat speluncam Salvatoris intrare? in sepulcro Domini flere cum sorore, flere cum matre? Crucis deinde lignum lambere, et in Oliveti monte cum ascendente Domino, voto et animo sublevari? Videre exire Lazarum fasciis colligatum; et fluenta Iordanis ad lavacrum Domini puriora? Inde ad pastorum caulas pergere: in David orare Mausoleo? Amos Prophetam etiam nunc buccina pastorali in sua conspicere rupe clangentem? Ad Abraham, Isaac, et Iacob, trium quoque illustrium feminarum, vel tabernacula properare, vel memorias? Videre fontem, in quo a Philippo eunuchus est tinctus? Samariam pergere, et Ioannis Baptistae, Elisaei quoque et Abdiae pariter cineres adorare? Ingredi speluncas, in quibus persecutionis et famis tempore Prophetarum agmina sunt nutrita? Ibimus ad Nazareth, et iuxta interpretationem nominis eius, florem, videbimus Galilaeae. Haud procul inde cernetur Cana, in qua aquae in vinum versae sunt. Pergemus ad Itabyrium (Thabor montem) et tabernacula Salvatoris, non ut Petrus quondam voluit cum Moyse et Elia, sed cum Patre cernemus et Spiritu Sancto. Inde ad mare veniemus Genezareth, et de quinque et septem panibus videbimus in deserto quinque et quatuor hominum millia saturata. Apparebit oppidum Naim, in cuius portis viduae filius suscitatus est. Videbitur et Hermonim, et torrens Endor, in quo superatus est Sisara. Capharnaum quoque signorum Domini familiare, et omnis pariter Galilaea cernetur. Et tunc comitante Christo, cum per Silo et Bethel et caetera loca, in quibus Ecclesiae quasi quaedam victoriarum Domini sunt erecta vexilla, ad nostram speluncam redierimus, canemus iugiter, crebro flebimus, indesinenter orabimus, et vulneratae iaculo Salvatoris in commune dicemus: 'Inveni quem quaesivit anima mea: tenebo eum: et non dimittam illum' .